Haller's Concordance: CONFINES
- suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus 2 Par. 21:16
- vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum Bar. 4:9
- veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus Bar. 4:14
- Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 1 Ma. 10:39
- statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum 1 Ma. 11:34
- et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se 1 Ma. 14:2