Haller's Concordance: ADDAM
- sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra Lev. 26:18
- si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra Lev. 26:21
- et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem Judg. 10:13
- et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 3 Ki. 12:11
- et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
- et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum 4 Ki. 20:6
- si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam Job 34:32
- unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam Job 40:5
- ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur Isa. 29:14
- et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum Osee 1:6
- omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes Osee 9:15