Haller's Concordance: CONFITEOR
- tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum Gen. 41:9
- fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus 2 Esd. 1:6
- confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi Sir. 51:2
- Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. Dan. 2:23
- in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Mt. 11:25
- in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te Lk. 10:21
- confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt Acts 24:14
- benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum. 3 Esd. 4:60