Haller's Concordance: CONFITERI
- qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem Gen. 26:7
- noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret Gen. 31:20
- etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est Tob. 12:7
- bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime Ps. 92:1
- non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato Sir. 4:31
- ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus 2 Ma. 7:37