Haller's Concordance: ADDAT
- et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum Gen. 30:24
- Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est Dt. 1:11
- quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit Ruth 1:17
- et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi 1 Ki. 3:17
- et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan 1 Ki. 14:44
- haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem 1 Ki. 25:22
- haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo 2 Ki. 3:9
- cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam 2 Ki. 3:35
- et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab 2 Ki. 19:13
- iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc 3 Ki. 2:23
- et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie 4 Ki. 6:31
- addat Dominus super vos super vos et super filios vestros Ps. 115:14
- eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem Eccl. 1:18
- homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis Eccl. 2:26
- corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere Sir. 19:13