Haller's Concordance: CONFORTA
- praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es Dt. 3:28
- die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris Judg. 19:5
- et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 2 Ki. 11:25
- praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis Ps. 68:28
- ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde Nah. 2:1
- conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. 4 Esd. 12:8