Haller's Concordance: CONFORTAMINI
- humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt Num. 13:20
- viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te Dt. 31:6
- rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis Josu. 10:25
- tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram Josu. 23:6
- confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate 1 Ki. 4:9
- vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro 2 Par. 15:7
- Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis 2 Par. 19:11
- viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo 2 Par. 32:7
- confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum Ps. 31:24
- congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini Isa. 8:9
- migravit Medemena habitatores Gebim confortamini Isa. 10:31
- dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos Isa. 35:4
- levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam Jer. 4:6
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Jer. 6:1
- vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis 1 Ma. 2:64
- vigilate state in fide viriliter agite et confortamini 1 Cor. 16:13
- de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius Eph. 6:10