Haller's Concordance: CONFORTARE
- vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides Dt. 31:7
- praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum Dt. 31:23
- confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis Josu. 1:6
- confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josu. 1:7
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age Josu. 1:18
- ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir 3 Ki. 2:2
- accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te 3 Ki. 20:22
- confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet 1 Par. 19:13
- tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas 1 Par. 22:13
- nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice 1 Par. 28:10
- dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 1 Par. 28:20
- surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac 1 Esd. 10:4
- expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum Ps. 27:14
- unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare Isa. 41:6
- et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me. Dan. 10:19
- et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum Agg. 2:4
- tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 Tim. 2:1
- quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. 3 Esd. 7:15