Haller's Concordance: CONFORTATI
- humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum 2 Par. 13:18
- inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter Ps. 38:19
- multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam Ps. 69:4
- ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me Ps. 142:6
- et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus Jer. 9:3
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio Col. 1:11