Haller's Concordance: CONFORTAVIT
- addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius Judg. 3:12
- et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei 1 Ki. 23:16
- quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
- dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me Ps. 18:35
- quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui Ps. 147:13
- confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur Isa. 41:7
- Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, Dan. 10:18
- gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1 Tim. 1:12
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 2 Tim. 4:17
- et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes. 4 Esd. 5:15
- et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi: 4 Esd. 10:30