Haller's Concordance: CONFRINGAM
- destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea Lev. 26:30
- consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 2 Ki. 22:39
- et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti Ps. 75:10
- ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam Isa. 45:2
- et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium Jer. 28:11
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum Jer. 49:35
- idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor Ezec. 5:11
- et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius Ezec. 30:24