Haller's Concordance: CONFUSIO
- tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me Ps. 44:15
- quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam Ps. 69:7
- ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio Sir. 3:12
- est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam Sir. 4:25
- super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia Sir. 5:17
- mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione Sir. 20:28
- confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet Sir. 22:3
- mulieris ira et inreverentia et confusio magna Sir. 25:29
- confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum Jer. 3:24
- et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem Bar. 1:15
- Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec Bar. 2:6
- et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium Ezec. 7:18
- Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. Dan. A:10
- Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. Dan. A:17
- Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. Dan. 9:7
- Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. Dan. 9:8
- siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osee 10:6
- propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum Abd. 1:10
- ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio Mic. 2:6
- suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas Apoc. 3:18