Haller's Concordance: ADDET
- dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet Ex. 30:15
- qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium Lev. 22:14
- quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem Lev. 27:13
- quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum Lev. 27:19
- quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum Lev. 27:27
- si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum Lev. 27:31
- et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te 2 Ki. 14:10
- et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem Job 17:9
- verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat Ps. 41:8
- cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam Pr. 16:23
- SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis Lam. 4:15
- FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt Lam. 4:16
- THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua Lam. 4:22