Haller's Concordance: CONGREGABUNTUR
- numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient Num. 11:22
- tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum Tob. 13:17
- congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam Ps. 56:6
- et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur Isa. 24:22
- et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo Isa. 33:4
- in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi Jer. 3:17
- et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel Osee 1:11
- propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur Osee 4:3
- iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas Osee 10:10
- sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis Zach. 14:14
- ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae Mt. 24:28
- et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis Mt. 25:32
- respondentes dicunt illi ubi Domine qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae Lk. 17:37
- et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. 4 Esd. 7:101