Haller's Concordance: CONGREGAMINI
- vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis Gen. 49:1
- congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum Gen. 49:2
- congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini Isa. 8:9
- congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem Isa. 45:20
- congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis Isa. 48:14
- adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas Jer. 4:5
- numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum Jer. 12:9
- auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium Jer. 49:14
- erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos Joel 3:11
- auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius Amos 3:9
- convenite congregamini gens non amabilis Soph. 2:1
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apoc. 19:17