Haller's Concordance: CONGREGANS
- venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum Num. 11:24
- congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos Ps. 33:7
- et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim Isa. 17:5
- congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt Jer. 8:13
- congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus Soph. 1:2
- congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus Soph. 1:3
- et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda 1 Ma. 5:53
- et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro 1 Ma. 13:10
- et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur Mt. 2:4