Haller's Concordance: CONGREGATAE
- venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti Gen. 41:47
- et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Ex. 15:8
- et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur Isa. 33:12
- omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere Isa. 43:9
- et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster Mic. 4:11
- et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem 1 Ma. 5:9
- et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos 1 Ma. 5:10
- vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis 1 Ma. 13:6
- morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit 2 Ma. 14:23
- et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore Mt. 13:2