Haller's Concordance: CONGREGATIO
- et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine Ex. 16:2
- fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur Lev. 11:36
- dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim Num. 16:16
- ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen Num. 16:40
- congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt Job 15:34
- et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere Ps. 7:7
- increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt Ps. 68:30
- vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus Sir. 43:18
- quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam Sir. 45:22
- ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis Jer. 6:18
- et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt 1 Ma. 7:12