Haller's Concordance: CONGREGATIONEM
- audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent Ps. 31:13
- frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis Sir. 43:22
- in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta Sir. 46:17
- tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari Sir. 50:22
- et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur Isa. 24:22
- quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua Jer. 50:9
- et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum 1 Ma. 3:13
- ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat 2 Ma. 2:7