Haller's Concordance: CONGREGATIS
- morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent Gen. 29:3
- congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu Gen. 37:35
- erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel Dt. 33:5
- Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. Esther 9:15
- cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis 2 Ma. 10:21
- congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum 2 Ma. 11:2
- at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 2 Ma. 14:30
- congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus Mt. 22:41
- congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Mt. 27:17
- et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Lk. 15:13
- in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 1 Cor. 5:4