Haller's Concordance: ADDIDIT
- et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum Gen. 24:25
- et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli 1 Ki. 3:21
- et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 1 Ki. 20:17
- et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum 1 Ki. 27:4
- et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 2 Ki. 24:1
- et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:33
- et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti 4 Ki. 24:7
- et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi 2 Par. 2:12
- Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 2 Par. 29:31
- addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit Job 27:1
- addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit Job 29:1
- Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia Job 42:10
- addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos Sir. 17:9
- et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi Sir. 45:25
- in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam Sir. 48:26
- dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni Jer. 45:3
- et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 1 Ma. 10:88
- et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem Lk. 20:11
- et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt Lk. 20:12