Haller's Concordance: CONGREGAVI
- et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum 1 Esd. 7:28
- congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi 1 Esd. 8:15
- cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam 2 Esd. 5:7
- dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo 2 Esd. 7:5
- et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis 2 Esd. 13:11
- et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret Isa. 10:14
- et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum. 3 Esd. 8:30
- et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos. 3 Esd. 8:43
- et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi: 4 Esd. 14:27