Haller's Concordance: CONIUGEM
- vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan Gen. 28:1
- videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan Gen. 28:6
- et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem Gen. 34:4
- cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem Judg. 1:13
- tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem Tob. 6:12
- haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
- exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam Mt. 1:24