Haller's Concordance: ADDUC
- respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis Gen. 48:9
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
- omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 1 Ki. 20:31
- et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te 2 Ki. 14:10
- dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum Tob. 2:2
- haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam Ezec. 23:46
- respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Lk. 9:41
- Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 2 Tim. 4:11