Haller's Concordance: CONPEDIBUS
- manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum 2 Ki. 3:34
- idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem 2 Par. 33:11
- ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis Ps. 149:8
- in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave Sir. 33:30
- oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem Jer. 39:7
- et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius Jer. 52:11
- sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus Nah. 3:10
- quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare Mk. 5:4
- praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta Lk. 8:29