Haller's Concordance: CONPLERETUR
- sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur Lev. 8:34
- vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
- et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath 2 Par. 10:15
- omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 2 Par. 29:28
- et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni 2 Par. 36:21
- in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens 1 Esd. 1:1