Haller's Concordance: CONPLEVIT
- factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius Num. 7:1
- postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit Dt. 31:24
- locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit Dt. 31:30
- sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi Josu. 11:15
- adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit Judg. 6:27
- factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit Judg. 6:38
- Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 1 Par. 27:24
- fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei 2 Par. 4:11
- benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens 2 Par. 6:4
- conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 2 Par. 6:10
- haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius Wis. 10:10
- conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto Sir. 45:18
- AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum Lam. 2:17
- CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Lam. 4:11