Haller's Concordance: CONPREHENDERUNT
- fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum Judg. 1:6
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 39:5
- verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis Zach. 1:6
- et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea 1 Ma. 9:36
- ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt 1 Ma. 12:48
- et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 2 Ma. 12:18
- et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt Jn. 1:5
- cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum Jn. 18:12
- viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum Acts 1:16