Haller's Concordance: ADDUCITE
- et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat Gen. 42:20
- fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Gen. 42:34
- at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum Gen. 43:7
- dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum Gen. 44:21
- nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me Gen. 45:13
- quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis Gen. 47:16
- dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors 1 Ki. 15:32
- et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me 1 Ki. 16:17
- quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum 3 Ki. 20:33
- nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait 4 Ki. 3:15
- levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum Jer. 51:27
- dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi Mt. 21:2
- et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite Mk. 11:2
- et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur Lk. 15:23
- verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me Lk. 19:27
- dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite Lk. 19:30