Haller's Concordance: CONSCIENTIA
- sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris Gen. 43:22
- scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis Eccl. 7:22
- cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia Wis. 17:10
- bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii Sir. 13:30
- intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem Acts 23:1
- qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium Rom. 2:15
- veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto Rom. 9:1
- sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 1 Cor. 8:7
- si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 1 Cor. 8:10
- conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 1 Cor. 10:29
- finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 1 Tim. 1:5
- habentes mysterium fidei in conscientia pura 1 Tim. 3:9
- gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die 2 Tim. 1:3
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Tit. 1:15
- accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda Heb. 10:22