Haller's Concordance: CONSCIENTIAM
- in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper Acts 24:16
- ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam Rom. 13:5
- sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 1 Cor. 8:12
- omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:25
- si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:27
- si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 1 Cor. 10:28
- conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 1 Cor. 10:29
- sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Cor. 4:2
- habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 1 Tim. 1:19
- in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 1 Tim. 4:2
- quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem Heb. 9:9
- quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi Heb. 9:14
- alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati Heb. 10:2
- orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari Heb. 13:18
- haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 1 Pet. 2:19
- sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 1 Pet. 3:16