Haller's Concordance: ADDUCTI
- erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis Jud. 7:2
- Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. Dan. 3:13
- Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Dan. 6:24