Haller's Concordance: CONSECRABIS
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 28:41
- omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum Ex. 29:35
- labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum Ex. 40:11
- statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino Num. 8:13
- et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel Num. 8:15