Haller's Concordance: CONSECRATUM
- sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti Ex. 29:27
- et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino Lev. 27:10
- omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino Lev. 27:28
- haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim Num. 7:84
- in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi Num. 18:10
- carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt Num. 18:18