Haller's Concordance: CONSECRATUS
- scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo Lev. 21:7
- tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines Judg. 16:17
- post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 2 Par. 17:16
- nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare Sir. 49:9