Haller's Concordance: CONSECUTI
- totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis 1 Ki. 31:3
- illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt Jud. 5:15
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem Rom. 11:30
- ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2 Cor. 4:1
- in hac enim testimonium consecuti sunt senes Heb. 11:2
- qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti 1 Pet. 2:10
- qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. 4 Esd. 7:72
- quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti, 4 Esd. 9:10