Haller's Concordance: CONSERVA
- nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo 3 Ki. 8:25
- conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae Pr. 6:20
- concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi Sir. 1:33
- fili conserva tempus et devita a malo Sir. 4:23
- et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est 2 Ma. 14:36