Haller's Concordance: CONSERVAVIT
- Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo Sir. 44:20
- et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis Sir. 44:27
- et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 1 Ma. 14:35
- omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit 2 Ma. 15:34
- haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, 4 Esd. 12:30