Haller's Concordance: CONSIDERA
- considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum Dt. 30:15
- surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Judg. 19:9
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Ki. 25:17
- ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei Job 37:14
- vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam Pr. 6:6
- diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera Pr. 27:23
- considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit Eccl. 7:13
- CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis Lam. 1:11
- RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta Lam. 2:20
- considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos, 4 Esd. 5:54
- et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides. 4 Esd. 11:36