Haller's Concordance: CONSIDERABAM
- et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni 2 Esd. 2:13
- et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii 2 Esd. 2:15
- et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius Job 32:12
- praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii Ps. 119:104
- Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Dan. 7:8
- in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli Acts 11:6