Haller's Concordance: CONSIDERABIT
- et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis Lev. 13:5
- considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit Lev. 13:13
- considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet Lev. 13:17
- considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est Lev. 13:25
- reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram Lev. 14:39
- homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur Lev. 27:14