Haller's Concordance: CONSIDERANS
- et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor Job 23:15
- considerans repperi et aliam vanitatem sub sole Eccl. 4:7
- sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur Sir. 38:29
- considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur Ezec. 18:28
- considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum 2 Ma. 1:34
- considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem 2 Ma. 3:32
- considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit 2 Ma. 4:4
- non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans 2 Ma. 4:5
- ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 2 Ma. 9:25
- Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis Lk. 20:23
- fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris Gal. 6:1