Haller's Concordance: ADDUXERUNT
- et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum Gen. 46:32
- et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho Num. 31:12
- inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan Judg. 21:12
- miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum 1 Ki. 5:10
- et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus 1 Ki. 15:15
- et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 1 Ki. 30:11
- quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem 3 Ki. 1:3
- descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion 3 Ki. 1:38
- adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte 4 Ki. 7:14
- et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt 2 Par. 25:12
- steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam 2 Par. 28:15
- cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem 2 Par. 36:10
- et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo 1 Esd. 8:18
- et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis Jer. 26:23
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 39:5
- cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 52:9
- et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti Ezec. 19:4
- et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel Ezec. 19:9
- Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo Ezec. 27:13
- de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum Ezec. 27:14
- in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris Ezec. 27:26
- Tunc rex praecepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. Dan. 6:16
- Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. Dan. 11:6
- et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt Mt. 21:7
- et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi Mt. 27:2
- et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores Mk. 14:53
- et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius Jn. 18:13
- commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium Acts 6:12
- Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal Acts 18:12
- adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime Acts 20:12
- et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo, 3 Esd. 8:48