Haller's Concordance: CONSILIA
- sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum Ex. 18:19
- omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant Tob. 4:20
- usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem Ps. 13:2
- venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum Ps. 66:5
- ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia Pr. 11:14
- cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia Pr. 12:5
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium Pr. 12:20
- quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt Pr. 24:6
- et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius Jer. 11:19
- Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. Dan. 11:25
- rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala 1 Ma. 11:8
- itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 1 Cor. 4:5
- nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes 2 Cor. 10:4
- nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt. 4 Esd. 1:7
- haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. 4 Esd. 2:1