Haller's Concordance: CONSILIARII
- fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius 2 Par. 22:4
- in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis 1 Esd. 5:3
- nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis 1 Esd. 6:6
- igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt 1 Esd. 6:13
- abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me Job 19:19
- dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur Pr. 15:22
- multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille Sir. 6:6
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum Isa. 19:11
- et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel. 3 Esd. 8:56