Haller's Concordance: CONSILIARIUS
- Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis 1 Par. 27:32
- Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis 1 Par. 27:33
- cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo 2 Par. 25:16
- omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso Sir. 37:8
- parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis Isa. 9:6
- quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi Isa. 40:13
- nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem Mic. 4:9
- quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit Rom. 11:34