Haller's Concordance: CONSILIIS
- nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis Gen. 27:8
- ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram 2 Par. 22:5
- sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te Ps. 5:10
- et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis Ps. 81:12
- multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas Ps. 106:43
- comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur Pr. 1:31
- cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella Pr. 20:18
- unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur Pr. 27:9
- tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 2 Ma. 14:5