Haller's Concordance: CONSILIUM
- placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius Gen. 41:37
- verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore Num. 24:14
- qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
- putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent Judg. 20:32
- ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona Judg. 21:19
- nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine 2 Ki. 15:31
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Ki. 15:34
- dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus 2 Ki. 16:20
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 2 Ki. 16:23
- cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium 2 Ki. 17:6
- et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice 2 Ki. 17:7
- sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum 2 Ki. 17:11
- dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum 2 Ki. 17:14
- et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium 2 Ki. 17:15
- cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel 2 Ki. 17:21
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis 3 Ki. 1:12
- iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo 3 Ki. 12:6
- qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 3 Ki. 12:8
- dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos 3 Ki. 12:9
- et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
- forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare 4 Ki. 18:20
- de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 1 Par. 12:32
- iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus 1 Par. 13:1
- iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo 2 Par. 10:6
- at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius 2 Par. 10:8
- deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 20:21
- sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis 2 Par. 28:11
- conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum 1 Esd. 4:5
- in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis 1 Esd. 5:3
- et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 1 Esd. 10:8
- factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum 2 Esd. 4:15
- et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 2 Esd. 6:7
- non est enim in hominis potestate consilium tuum Tob. 3:20
- consilium semper a sapiente perquire Tob. 4:19
- ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus Jud. 8:31
- memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat Jud. 9:18
- nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum Jud. 10:8
- et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum Jud. 10:15
- cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt Jud. 15:1
- placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan, Esther 1:21
- Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. Esther 14:11
- Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem. Esther 5:14
- qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat Job 5:13
- numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves Job 10:3
- apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam Job 12:13
- numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia Job 15:8
- artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum Job 18:7
- verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me Job 21:16
- cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam Job 26:3
- qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum Job 29:21
- quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam Job 42:3
- quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est Ps. 14:6
- benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei Ps. 16:7
- audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent Ps. 31:13
- Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum Ps. 33:10
- consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione Ps. 33:11
- quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter Ps. 71:10
- et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me Ps. 73:24
- contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum Ps. 83:3
- quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt Ps. 107:11
- despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis Pr. 1:25
- consilium custodiet te prudentia servabit te Pr. 2:11
- fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium Pr. 3:21
- meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo Pr. 8:14
- dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur Pr. 15:22
- audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis Pr. 19:20
- sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud Pr. 20:5
- non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum Pr. 21:30
- quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus Wis. 9:13
- audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum Sir. 6:24
- cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent Sir. 8:20
- coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet Sir. 8:21
- creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos Sir. 17:5
- scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet Sir. 21:16
- a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna Sir. 24:39
- quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium Sir. 25:6
- quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium Sir. 25:7
- noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium Sir. 37:7
- omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso Sir. 37:8
- ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile Sir. 37:20
- ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur Sir. 39:10
- aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum Sir. 40:25
- qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud Isa. 5:19
- eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes Isa. 7:5
- inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus Isa. 8:10
- hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes Isa. 14:26
- ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas Isa. 16:3
- et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos Isa. 19:3
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum Isa. 19:11
- et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam Isa. 28:29
- vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos Isa. 29:15
- vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum Isa. 30:1
- cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi Isa. 40:14
- et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum Isa. 41:28
- suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo Isa. 44:26
- adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet Isa. 46:10
- et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius Jer. 18:18
- tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis Jer. 18:23
- et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae Jer. 19:7
- non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius Jer. 23:20
- dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies Jer. 38:15
- ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum Jer. 49:7
- propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum Jer. 49:20
- fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes Jer. 49:30
- propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum Jer. 50:45
- conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus Ezec. 7:26
- dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista Ezec. 11:2
- Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. Dan. 4:27
- consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Dan. 6:7
- ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae Mic. 4:12
- et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos Zach. 6:13
- et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud 1 Ma. 4:45
- et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama 1 Ma. 7:31
- et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant 1 Ma. 8:15
- et abierunt et consilium ei dederunt 1 Ma. 9:59
- et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 1 Ma. 9:60
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68
- et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam 1 Ma. 9:69
- tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 2 Ma. 14:5
- et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere 2 Ma. 14:20
- at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret 2 Ma. 15:5
- exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent Mt. 12:14
- tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone Mt. 22:15
- et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent Mt. 26:4
- mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Mt. 27:1
- exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent Mk. 3:6
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
- Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo Lk. 7:30
- erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo Jn. 18:14
- facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri Acts 4:28
- et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur Acts 5:38
- cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent Acts 9:23
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam Acts 20:3
- non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis Acts 20:27
- et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum Acts 27:12
- militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret Acts 27:42
- de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 1 Cor. 7:25
- beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo 1 Cor. 7:40
- et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 2 Cor. 8:10
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt Apoc. 17:13
- quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. 3 Esd. 7:15
- mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus 4 Esd. 2:18
- ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum. 4 Esd. 13:41