Haller's Concordance: ADDUXISTI
- et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi Gen. 39:17
- ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque 2 Ki. 7:18
- et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent 2 Esd. 9:23
- quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae Isa. 63:14
- SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lam. 1:21
- in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris Ezec. 22:4
- dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc. 4 Esd. 1:18
- et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina. 4 Esd. 3:17