Haller's Concordance: CONSOLARENTUR
- luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum 1 Par. 7:22
- dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 1 Par. 19:2
- igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur Job 2:11
- multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo Jn. 11:19
- et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4 Esd. 10:3